라틴어 문장 검색

Attamen rex contrarium credi voluit, inquiens se cum bellum eius generis instituisset quod non opus unius aestatis futurum esset, sed absque termino praefixo, regni Galliae subiugationem pro periodo haberet, non curare quo anni tempore inciperet, praesertim cum Caletum a tergo haberet ubi, si ratio belli postularet, hyemare possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:7)
Sed post multas disceptationes de conditionibus pacis, m odo ab uno ex regibus, modo ab altero propositis, de pace quidem concludere nequiverunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:21)
E contra, tempora quae legitimationi reginae Elizabethae favebant (quae et longiora et recentiora fuerunt) contrarium defendebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:5)
Philippus ipse (utpote mari et navigationibus insuetus) defessus et aeger in terram prorsus ascendere voluit ut vires suas reficeret, licet consiliarii eius contrarium suaderent, moram metuentes cum res eius celeritatem potius requirerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 8:5)
In artibus autem mechanicis contrarium evenire videmus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:19)
Rursus, ne hujusce mali fuga in contrarium peccent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:4)
Qui autem contrariam huic viam ingressi sunt atque nihil prorsus sciri posse asseruerunt, sive ex sophistarum veterum odio sive ex animi fluctuatione aut etiam ex quadam doctrinae copia in hanc opinionem delapsi sint, certe non contemnendas ejus rationes adduxerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:4)
Insanum quiddam esset, et in se contrarium, existimare ea, quae adhuc nunquam facta sunt, fieri posse, nisi per modos adhuc nunquam tentatos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 15:1)
et licet major sit instantiarum vis et copia, quae occurrunt in contrarium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:2)
Quod si fuisset ille verus consensus et late patens, tantum abest ut consensus pro vera et solida authoritate haberi debeat, ut etiam violentam praesumptionem inducat in contrarium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:13)
Quod si quis ab officinis ad bibliothecas se converterit, et immensam, quam videmus, librorum varietatem in admiratione habuerit, is, examinatis et diligentius introspectis ipsorum librorum materiis et contentis, obstupescet certe in contrarium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 197:1)
cum religio, quae plurimum apud animos hominum pollet, per quorundam imperitiam et zelum incautum in partem contrariam transierit et abrepta fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:19)
tamen in summa rerum proculdubio contrarium invenitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 258:7)
quemadmodum et contrariae tempestates eveniunt flante Austro et Zephyro.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 106:2)
veluti cum aer aut baculum violenter comprimitur aut flectitur, non ad punctum loci prioris resilit, sed ulterius in contrarium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION