라틴어 문장 검색

et si ortus est deorum, interitus sit necesse est, ut tu paulo ante de Platonis mundo disputabas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 68:6)
Atque haec cum uberius disputantur et fusius, ut mihi est in animo facere, facilius effugiunt Academicorum calumniam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:1)
Aer autem, ut Stoici disputant, interiectus inter mare et caelum Iunonis nomine consecratur, quae est soror et coniux Iovis, quod et similitudo est aetheris et cum eo summa coniunctio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 66:1)
Licet enim iam remota subtilitate disputandi oculis quodam modo contemplari pulchritudinem rerum earum quas divina providentia dicimus constitutas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:1)
De quo dum disputarem tuam mihi dari vellem Cotta eloquentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 147:2)
tu autem Cotta si me audias eandem causam agas teque et principem civem et pontificem esse cogites et, quoniam in utramque partem vobis licet disputare, hanc potius sumas eamque facultatem disserendi, quam tibi a rhetoricis exercitationibus acceptam amplificavit Academia, potius huc conferas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 168:2)
mala enim et impia consuetudo est contra deos disputandi, sive ex animo id fit sive simulate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 168:3)
ego enim te disputante quid contra dicerem mecum ipse meditabar, neque tam refellendi tui causa quam ea quae minus intellegebam requirendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 1:2)
Nam reliquae causae quas Cleanthes adfert, quarum una est de commodorum quae capimus copia, altera de temporum ordine caelique constantia, tum tractabuntur a nobis, cum disputabimus de providentia deorum, de qua plurima a te Balbe dicta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 17:3)
Omnis igitur talis a philosophia pellatur error, ut, cum de dis inmortalibus disputemus, dicamus digna dis inmortalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 64:1)
parumne subtiliter disputat ille in Eunucho:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 73:2)
idemque facilem et liberalem patrem incommodum esse amanti filio disputat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 74:3)
"quis enim te adhibuisset" dixerit quispiam "si ista non essent". contra deum licet disputare liberius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 77:4)
'Ego vero et opto redargui me Balbe, et ea quae disputavi disserere malui quam iudicare, et facile me a te vinci posse certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 96:2)
Et id quidem nemini video Graecorum adhuc contigisse, ut idem utroque in genere elaboraret sequereturque et illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus, nisi forte Demetrius Phalereus in hoc numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum vehemens, dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION