라틴어 문장 검색

dein quattuor et triginta cohortes, ut nomina gentium aut species armorum forent, discretae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장3)
Vbi haec comperta Antonio, discordis animis, discretos viribus hostium exercitus adgredi statuit, antequam ducibus auctoritas, militi obsequium et iunctis legionibus fiducia rediret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장1)
mox vallum portasque legionibus attribuit, ut discretus labor fortis ignavosque distingueret atque ipsa contentione decoris accenderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장3)
Batavi Transrhenanique, quo discreta virtus manifestius spectaretur, sibi quaeque gens consistunt, eminus lacessentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장5)
ingressus castra Mucianus, quo rectius stipendia singulorum spectaret, suis cum insignibus armisque victores constituit, modicis inter se spatiis discretos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장6)
tumque primum discreti a legionibus pro- prio vallo castra sua circumdant, obtestante Vocula non adeo turbatam civilibus armis rem Romanam ut Treviris etiam Lingonibusque despectui sit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장3)
Igitur Tencteri, Rheno discreta gens, missis legatis mandata apud concilium Agrippinensium edi iubent, quae ferocissimus e legatis in hunc modum protulit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장1)
plerique culpabant Cerialem passum iungi quos discretos intercipere licuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장8)
separati epulis, discreti cubilibus, proiectissima ad libidinem gens, alienarum concubitu abstinent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장4)
ius ciuile ad certum modum redigere atque ex immensa diffusaque legum copia optima quaeque et necessaria in paucissimos conferre libros;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 44장 2:1)
nouissime contrectandae pecuniae cupidine incensus, saepe super immensos aureorum aceruos patentissimo diffusos loco et nudis pedibus spatiatus et toto corpore aliquamdiu uolutatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 42장 1:5)
Fons eius ex summo montis cacumine excurrens in subiectam petram magno strepitu aquarum cadit, inde diffusus circumiectos rigat campos, liquidus et suas dumtaxat undas trahens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 3:1)
Ut vero medicamentum se diffudit in venas et sensim toto corpore salubritas percipi potuit, primum animus vigorem suum, deinde corpus quoque expectatione maturius recupera vit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 18:1)
Coloniae certe eius paene orbe toto diffusae sunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 23:4)
Opimum regnum occupare posse condicione, non bello, nec quemquam alium inter Histrum et Euphraten possedisse terras ingentiore spatio intervalloque discretas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION