라틴어 문장 검색

cum ipse Tullius, qui non minus professus est philosophandi studium quam loquendi, quotiens aut de natura deorum aut de fato aut de divinatione disputat, gloriam quam oratione conflavit incondita rerum relatione minuat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 4:2)
Principio delubra adeunt, pacemque per aras Exquirunt, et mox:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 5:2)
Disputat de hoc more etiam Trebatius Religionum libro nono, cuius exemplum, ne sim prolixus, omisi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 8:1)
Item Antonius Gnipho, vir doctus cuius scholam Cicero post laborem fori frequentabat, Salios Herculi datos probat in eo volumine quo disputat quid sit festra, quod est ostium minusculum in sacrario, quo verbo etiam Ennius usus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 8:1)
in qua non conviviorum magnificentia prohibita est nec gulae modus factus, verum minora pretia rebus inposita, et quibus rebus, di boni, quamque exquisitis et paene incognitis generibus deliciarum!
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 11:2)
— Pacemque per aras Exquirunt. et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 7:7)
Neque enim de una re aut altera requirit, sed — singula laetus Exquiritque auditque virum monumenta priorum, et Evander consulta­tionibus captus scitis quam multa narraverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 16:2)
Haec ideo dixerim, quod me saepe movit et exercuit mecum disputantem, quia in medium proferre volui, quid de vino aestimaverim sentiendum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 14:1)
et nunc in ipsam invehitur parricidali ausu medicina, cum philosophia illic se habeatur augustior ubi de rationali parte, id est de incorporeis, disputat, et illic inclinetur ubi de physica, quod est de divinis corporibus vel caeli vel siderum, tractat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 14:3)
sed hoc ita seriis inserendum est, ut de eo debeat vel anxie disputari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 2:3)
nova furta per aequor Exquisita fugae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:6)
Non decus imperii, non moesti iura Catonis Ardentem tenuere virum, quin spargere signa Auderet, totisque furens exquireret agris, Quas poscebat aquas sitiens in corde venenum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:8)
Quod optimum sit disputat convivium Facunda Prisci pagina, Et multa dulci, multa sublimi refert, Sed cuncta docto pectore.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXVII1)
exacta exquisita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3084)
unde est tu modo posce deos veniam et paulo post pacemque per aras exquirunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5193)

SEARCH

MENU NAVIGATION