라틴어 문장 검색

sol etiam de vertice dissipat omnis ardorem in partis et lumine conserit arva;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:12)
nec sic interemit mors res ut materiai corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:5)
glomerataque multa vaporis corpora, quae stomacho praebent incendia nostro, dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem, urere ne possit calor amplius aridus artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:7)
nam tum quoque lumen exilit et claras scintillas dissipat ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 5:2)
ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram, dissipat ardoris quasi per vim expressa repente semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:4)
Hausta vero ut non continuo lapsu per omne corpus succedentibus sibi foraminibus pervium ad imum usque descendant, et talia qualia accepta sunt egerantur, sed salutare officium digestionis expectent, secundae hoc cura virtutis est, quam Graeci, qui retentatrix est, vocant καθεκτικήν.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 15:1)
Inferius vero demissum intestinis adiacentibus inseritur, et inde via est egerendis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 17:5)
Indigestum est enim et crudum quod egeritur, et quasi infirmum effluit, nec habet sedem, sed natura quasi noxium et magis frigidum pellitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 9:2)
Hunc videmus in feminis, nisi crebro egeratur, extrema minitantem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 11:1)
Tunc orientis opes, captorumque ultima regum Quae Pompeianis praelata est gaza triumphis Egeritur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:56)
Quaque fretum torrens Maeotidos egerit undas, Pontus et Herculeis aufertur gloria metis, Oceanumque negat solas admittere Gades.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:52)
totos cum sanguine dissipat artus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:40)
Quisquis inest terris, in fessos spiritus artus Egeritur;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:40)
Apso gestare carinas Caussa palus, leni quam fallens egerit unda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:41)
caput obterit ossaque saxo, Ac male defensum fragili compage cerebrum Dissipat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION