라틴어 문장 검색

duae senatum distinebant sententiae, senis P. Licini, quem primum dixisse a filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo ut qui particeps esse praedae vellet in castra Veios iret, altera Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 228:2)
inclinatis semel in concordiam animis novi consules fenebrem quoque rem, quae distinere una animos videbatur, levare adgressi solutionem alieni aeris in publicam curam verterunt quinqueviris creatis quos mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 213:1)
duae factiones senatum distinebant, una cuius principes erant defectionis a populo Romano auctores, altera fidelium civium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 224:1)
oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri coepti, non sufficiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 75:1)
credere eadem tempestate qua ipsi disiecti forent eam quoque classem ad Aegates insulas deiectam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 516:2)
cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 608:2)
ceteras metus haud secus quam tempestas passim disiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 560:1)
Aristomachum esse principem plebis tradendaeque auctorem urbis, et in vasta urbe lateque moenibus disiectis raras stationes custodiasque senatorum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 24:2)
et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se invasuros,omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admoverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 429:2)
incusati graviter ab senatu aediles triumvirique capitales quod non prohiberent, cum emovere multitudinem e foro ac disicere adparatus sacrorum conati essent, procul afuit quin violarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 11:1)
alia disiecerunt, alia igni corruperunt, isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 158:2)
haec consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 203:2)
murus inde qui urbem ab arce dirimebat dirutus est ac disiectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 257:1)
Scipio conlaudato fratre cum quanto poterat verborum honore Carthagini ab se captae captam ab eo Orongin aequasset, quia et hiems instabat, ut nec temptare Gades nec disiectum passim per provinciam exercitum Hasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 47:1)
ubi inluxit, ventus idem coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 380:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION