라틴어 문장 검색

Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 7:1)
VERBUM rescire observavimus vim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum verborum quibus eadem praepositio imponitur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 2:1)
Id quoque a peritissimis rerum philosophis observatum est, austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, aquilonibus obscurius atriusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 11:1)
atque inibi de temporibus terminisque dierum qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 1:2)
Athenienses autem aliter observare, idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 5:1)
Illam quoque vim numeri huius observatam refert, quod ante mensem septimum neque mas neque femina salubriter ac secundum naturam nasci potest, et quod hi qui iustissime in utero sunt, post ducentos septuaginta tres dies postquam sunt concepti, quadragesima denique hebdomade inita nascuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 9:1)
Sed praeter ista quae Nigidius dicit, alio quodam diverticulo significationis religiosus pro casto atque observanti cohibentique sese certis legibus finibusque dici coeptus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 4:1)
ANTE legem quae nunc de senatu habendo observatur, ordo rogandi sententias varius fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 2:1)
Ea corona graminea est, observarique solitum ut fieret e gramine quod in eo loco gnatum esset intra quem clausi erant qui obsidebantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 10:1)
De officiorum gradu atque moribus populi Romani observato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 1:1)
annales vero esse, cum res gestae plurium annorum, observato cuiusque anni ordine, deinceps componuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 7:2)
De observata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 1:1)
VERUM est profecto quod observato rerum usu sapientes viri dixere, multis egere qui multa habeat, magnamque indigentiam nasci non ex inopia magna, sed ex magna copia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VIII 2:1)
Quando igitur nunc quoque a magistratibus populi Romani more maiorum multa dicitur vel minima vel suprema, observari solet ut oves genere virili appellentur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 5:1)
Ad hoc color quidam in his versibus tam reverendus est, suavitas tam tamque a fuco omni remota est, ut mea quidem sententia pro antiquis sacratisque amicitias legibus observandi, tenendi colendique sint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION