라틴어 문장 검색

In oratione etiam, quam Pro P. Sestio scripsit, intra montem Taurum sic dicit, ut non significet in monte Tauro, sed usque ad montem cum ipso monte.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 26:1)
tractatumque an idem duo ista significant, fatum atque natura, an diversum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 1:2)
Nihil autem dubium est quin violentam et inopinatam mortem significaverit, quae quidem potest recte videri accidere praeter naturam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 4:1)
RISU prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant, necessitudinem et necessitatem mutare differreque, ideo quod necessitas sit vis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis, idque unum solitarium significet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 2:1)
Εἱστήκει, ὥσ τίσ τε λέων περι` οἷσι τέκεσσιν, ̔͂Ωι ῥά τε νήπι' ἄγοντι συναντήσωνται ἐν ὕληͺ ̓́Ανδρεσ ἐπακτῆρεσ. Item alio in loco idem significat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VII 5:1)
Quod Varro hoc in loco dixit bellaria, ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 8:1)
Humanitatem non significare id quod vulgus putat, sed eo vocabulo qui sinceriter locuti sunt magis proprie esse usos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 1:1)
Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt humanitatem non id esse voluerunt quod vulgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 2:1)
Quid aput M. Catonem significent verba haec inter os atque offam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 1:1)
Tum Apollinaris, nobis praesentibus, nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia, rescripsit Claro ut viro erudito brevissime, vetus esse proverbium inter os et offam, idem significans quod Graecus ille παροιμιώδησ versus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 4:1)
Id autem, sive Nerio sive Nerienes est, Sabinum verbum est, eoque significatur virtus et fortitudo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 8:1)
De tui, inquit, coniugis consilio, Martem scilicet significans;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 15:1)
atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 1:2)
Quaerebat Favorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur - quaerebat, inquam, quid nobis videretur significare proprie manubiarum illa inscriptio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 3:2)
' Ex manubiis,' inquit, significat 'ex praeda';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION