라틴어 문장 검색

nisi praecavetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab consule vocatae, par nocturna contio esse poterit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 171:1)
et carceres in circo, et ova ad notas curriculis numerandis . . . dam, et metas trans . . . et caveas ferreas, per quas intromitterentur . . . feriis in monte Albano consulibus, et clivum Capitolinum silice sternendum curaverunt, et porticum ab aede Saturni in Capitolium ad senaculum, ac super id curiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 322:1)
quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium impediebant, magna eorum variis casibus absumpta est, et qui supererant labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 220:1)
nam semel quadrigis, semel desultore misso vix unius horae tempus utrumque curriculum complebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 110:2)
spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis ut viseretur exposita, statuarum tabularumque et textilium et vasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 398:1)
nam ut apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 143)
Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 2126)
Quin, pedes, vos in curriculum conicitis in Cyprum recta, quandoquidem pater mihi exilium parat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2226)
Heus, Philocomasium, cito transcurre curriculo ad nos, ita negotiumst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 642)
post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito transcurrito ad vos rursum curriculo domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 643)
sed ego - sumne infelix, qui non curro curriculo domum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 110)
Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 363)
vola curriculo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 241)
i dum, Turbalio, curriculo, adfert duas clavas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 538)
Abi sane ad litus curriculo, Trachalio, iube illos in urbem ire obviam ad portum mihi, quos mecum duxi, hunc qui ad carnificem traderent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 639)

SEARCH

MENU NAVIGATION