라틴어 문장 검색

In eo, quod nondum rationale est, tunc esse bonum non potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 9:3)
Esse in eo, quod rationale est sed inperfectum, iam potest bonum, sed non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 9:4)
haec duo, quae rationalia, sunt, eandem naturam habent, illo diversa sunt, quod alterum inmortale, alterum mortale est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 14:2)
Hoc enim demum perfectum est, quod secundum universam naturam perfectum, universa autem natura rationalis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 14:5)
Haec enim rationalibus solis contingunt, quibus datum est scire quare, quatenus, quemadmodum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 20:2)
Rationale animal es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 23:3)
Rationalem porro sortitis naturam quae melius res quam ratio proponitur ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 68:5)
in quibus quanta fuerit animorum diuersitas in simili fortuna puto uobis indicandum, multo magis quia ad uitam pertinet quam si ad eloquentiam pertineret.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 15:1)
Quae ratio universitatem ex diversitate conposuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex conprehensibili et inconprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 10:4)
Noverunt et philosophi diversitatem arcani et publici ignis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 14:1)
maxime cum numquam patribus catholicis sicut de paschae uel fidei diuersitate conflictus, ita etiam de tonsurae differentia legatur aliqua fuisse controuersia;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:6)
Quippe quem etiam propter hominem factum esse constat, cui singulis suis partibus deservit, longe indigniorem eo esse convenit, ac per hoc minime concedi oportet hunc non esse factum, cum ille factus sit, multominus etiam convenit ut suo regimine rationalia quam non rationalia nitantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:13)
Quippe quem etiam propter hominem factum esse constat, cui singulis suis partibus deservit, longe indigniorem eo esse convenit, ac per hoc minime concedi oportet hunc non esse factum, cum ille factus sit, multominus etiam convenit ut suo regimine rationalia quam non rationalia nitantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:13)
ad bonum perveniet, cum ad rationem perveneris Est aliquod inrationale animal, est aliquod nondum rationale, est rationale sed inperfectum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 8:8)
Quomodo ergo infans conciliari constitutioni rationali potest, cum rationalis nondum sit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION