라틴어 문장 검색

Hic cum omnia incrementa sua divo Augusto deberet, ad quem attulerat paupertatem sub onere nobilitatis laborantem, princeps iam civitatis et pecunia et gratia subinde de Augusto solebat queri dicens a studiis se abductum ;
(세네카, 행복론, Liber II 118:1)
Utrum Octavius maius beneficium dedit filio an patri divus Augustus, quamvis illum umbra adoptivi patris abscondit ?
(세네카, 행복론, Liber III 148:1)
Divus Augustus fuit mitis princeps, si quis illum a principatu suo aestimare incipiat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 51:2)
Comparare nemo mansuetudini tuae audebit divum Augustum, etiam si in certamen iuvenilium annorum deduxerit senectutem plus quam maturam ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 68:3)
nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse, Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:3)
Tamen tot tantosque luctus cepit rerum omnium capacissimum eius pectus victorque divus Augustus non gentium tantummodo externarum, sed etiam dolorum fuit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 90:2)
Gaius Caesar, divi Augusti, avunculi mei magni nepos, circa primos iuventae suae annos Lucium fratrem carissimum sibi princeps iuventutis principem eiusdem iuventutis amisit in apparatu Parthici belli et graviore multo animi vulnere quam postea corporis ictus est ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 91:1)
Numquid in domo mea plus possum quam toto orbe terrarum divus Augustus potuit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 147:4)
Divum Iulium plures amici confecerunt quam inimici, quorum non expleverat spes inexplebiles.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 181:1)
de hoc eleganter dixit diuus Augustus:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.40)
itaque cum mortuo in Syria Gaio Caesare per codicillos questus esset diuus Augustus, ut erat mos illi clementissimo uiro, non ciuiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno conuiuio cenasset, rescripsit Pollio:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 5:2)
parcite, o divi, veniam precamur, vivat ut tutus mare qui subegit, sed furit vinci dominus profundi regna secunda.
(세네카, 메데아 10:15)
ille qui meruit pia virtute caelum, divus Augustus, viros quot interemit nobiles, iuvenes senes sparsos per orbem, cum suos mortis metu fugerent penates et trium ferrum ducum, tabula notante deditos tristi neci!
(세네카, 옥타비아 8:7)
merita te divi patris aetasque frangat coniugis, probitas pudor.
(세네카, 옥타비아 9:27)
Reddere penates Claudiae divi parant torosque fratris, debitam partem imperi.
(세네카, 옥타비아 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION