라틴어 문장 검색

sed Tiberius pro confecto interpretatus id quoque Blaeso tribuit ut imperator a legionibus salutaretur, prisco erga duces honore qui bene gesta re publica gaudio et impetu victoris exercitus conclamabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장8)
sed quia Seianus facinorum omnium repertor habebatur, ex nimia caritate in eum Caesaris et ceterorum in utrumque odio quamvis fabulosa et immania credebantur, atrociore semper fama erga dominantium exitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장4)
ea prima Tiberio erga pecuniam alienam diligentia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 20장2)
illic viginti annis exilium toleravit Augustae ope sustentata, quae florentis privignos cum per occultum subvertisset, misericordiam erga adflictos palam ostentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장8)
eo venire patres, eques, magna pars plebis, anxii erga Seianum cuius durior congressus atque eo per ambitum et societate consiliorum parabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장7)
nam incolumi Augusta erat adhuc perfugium, quia Tiberio inveteratum erga matrem obsequium neque Seianus audebat auctoritati parentis antire:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 3장2)
ita corrumpi fidem artis cuius clara documenta et antiqua aetas et nostra tulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장9)
documento sequentia erunt bene Arruntium morte usum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장9)
isque illi finis inscitiae erga domum suam fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장13)
statueretur immo documentum, quo uxorem imperator acciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장7)
daturum plane documentum honestis an secus amicis uteretur, si ducem amota invidia egregium quam si pecuniosum et gratia subnixum per ambitum deligeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장8)
ibi ambiguus an illam sedem bello deligeret, circumspecta infrequentia militis, satisque magnis documentis temeritatem Petilii coercitam, unius oppidi damno servare universa statuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장2)
et tua quidem erga me munera, dum vita suppetet, aeterna erunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 55장9)
Interim flumini Arsaniae (is castra praefluebat) pontem imposuit, specie sibi illud iter expedientis, sed Parthi quasi documentum victoriae iusserant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 15장1)
multa Romanis secunda, quaedam Parthis evenisse, documento adversus superbiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 27장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION