라틴어 문장 검색

ex his Cossus praefuit urbi, tres dilectu habito profecti sunt Veios documentoque fuere quam plurium imperium bello inutile esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 336:1)
convertentem se inter hane venerationem traditur memoriae prolapsum cecidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 250:1)
igitur victi captique ac redempti tantum poenarum dis hominibusque dedimus ut terrarum orbi documento essemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 543:1)
documento unus dies fuerat, ne sua consilia melioribus praeferret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 265:1)
vindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae ut primum contacta sint ab eo a quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento fuisse ne deinde turbato gentium iure comitia haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 59:3)
populo Romano, cui vitam debes, nihil maius praestiteris quam si hic tibi dies satis documenti dederit ut bello ac pace pati legitima possis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 501:2)
haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 683:1)
iacentes deinde inter stragem victimarum documento ceteris fuere ne abnuerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 558:2)
Hispanis populis sicut lugubre ita insigne documentum Sagunti ruinae erunt, ne quis fidei Romanae aut societati confidat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 190:2)
armis viris equis commeatibus iuvant iuvabuntque - id iam fidei documentum in adversis rebus nostris dederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 479:3)
haud sane cur ad maiora tibi fidamus documenti quicquam dedisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 106:4)
lacus Trasumennus et Cannae tristia ad recordationem exempla, sed ad praecavendas similes clades documento sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 113:1)
id ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium transfugis documentum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 571:2)
contra ea consulis pater Fabius temporum oblitos homines in medio ardore belli, tamquam in pace, libera de quoque arbitria agere aiebat, ut, cum illud potius agendum atque cogitandum sit, si quo modo fieri possit, ne qui socii a populo Romano desciscant, id non cogitent, documentum autem dicant statui oportere, si quis resipiscat et antiquam societatem respiciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 572:1)
id quidem cavendum semper Romanis ducibus erit exemplaque haec vere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis ut non plus sui roboris suarumque proprie virium in castris habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 484:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION