라틴어 문장 검색

Melior est autem, quae quamvis ira saepe temptatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur et ad veniam petendam difficilius inclinatur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:6)
ubi sibi autem quaecumque vestrum videt aliquid deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut sibi debitum dimittatur et in temptationem non inducatur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 16:3)
Cuius responsione posteaquam comperi nequaquam vos esse mutatos, gravius dolui, quod Christi nomen, cui iam totum orbem subiectum esse conspicitis, non solum a vobis repellendum.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 2:6)
prope omnes enim domus ipsius homines qui apud Hipponem sunt, noverunt Florentium et multum eius orbitatem dolent.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 7:5)
sed iure amicitiae non importune doluit, quod eis nihil inde sit scriptum.
(아우구스티누스, 편지들, 58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem7)
Lectis litteris reverentiae tuae et earum perlatore interrogato, quae interroganda restabant, vehementer dolui sic te voluisse agere cum marito, ut aedificium continentiae, quod in eo iam construi coeperat, amissa perseverantia in adulterii ruinam miserabiliter laberetur.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 1:1)
Haec tibi scripsi, quoniam me consulendum putasti, non ut tuum rectum institutum sermone meo frangerem, sed quod te inordinate et incaute agente viri tui factum dolerem.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 11:1)
Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 1:1)
INTERROGAVI in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 2:1)
Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et haec ego, inquit, super irascendo sentio;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 4:1)
irasci turpe esse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 8:2)
Plutarchus lente et leniter 'quid autem,' inquit, 'verbero, nunc ego tibi irasci videor?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 9:1)
detractio enim significandi est doloris, non, inquit, dolentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IX 4:1)
Creditum hoc a plerisque esse et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti Περι` ̓Ενθουσιασμοῦ scriptum inveni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIII 2:1)
Alia namque principia conducunt reos apud indices defendenti et clementiam misericordiamque undique indaganti, alia, cum senatus de republica consulitur, viro auctoritate praestanti, sententiis quorundam iniquissimis permoto et pro utilitatibus publicis ac pro salute sociorum graviter ac libere indignanti simul ac dolenti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION