라틴어 문장 검색

nec defuere qui Antonium suspicionibus arguerent tamquam dolo cunctantem post secretas Vitellii epistulas, quibus consulatum et nubilem filiam et dotalis opes pretium proditionis offerebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장3)
Civilis dolo grassandum ratus incusavit ultro praefectos quod castella deseruissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장1)
fraudem et dolum obscura eoque inevitabilia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장6)
sed tristis nuntius avertit, deletam cohortem dolo Agrippinensium, qui largis epulis vinoque sopitos Germanos, clausis foribus, igne iniecto cremavere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장6)
sed proelia dolus incendia inter ipsos, et magna vis frumenti ambusta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장12)
ut perfidum ignavum victum hostem in aeternum exciderent, ultione magis quam proelio opus esse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장6)
Potuisse tunc opprimi legiones et voluisse Germanos, sed dolo a se flexos imputavit Civilis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장1)
hac re audita barbarus, nihil doli subesse credens, postridie alienissimo sibi loco, contra opportunissimo hostibus adeo angusto mari conflixit, ut eius multitudo navium explicari non potuerit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 5:1)
Hic tamen tam callidus vir extremo tempore captus est Mithridatis, Ariobarzanis filii, dolo.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 1:1)
iuravit autem uterque se sine dolo indutias conservaturum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:1)
neque ita multo post Seleucus a Ptolemaeo Cerauno dolo interfectus est, quem ille a patre expulsum Alexandrea alienarum opum indigentem receperat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 4:1)
hanc post rem gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum in proelium fugavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 3:1)
dolo erat pugnandum, cum par non esset armis.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 4:3)
Seianum res nouas molientem, quamuis iam et natalem eius publice celebrari et imagines aureas coli passim uideret, uix tandem et astu magis ac dolo quam principali auctoritate subuertit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 65장 1:1)
eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit, denique occidit sub crimine adulteriorum adeo inpudenti falsoque, ut in quaestione pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret dolo stupratam a se fateretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION