라틴어 문장 검색

at si coeperit concutere mentem, si partes eius convellere, si mihi non vitam reliquerit, sed animam, prosiliam ex aedificio putri ac ruenti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 35:3)
Lacon ille memoriae traditur inpubis adhuc, qui captus clamabat " non serviam" sua illa Dorica lingua, et verbis fidem inposuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 14:3)
Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatur, silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam aedificiis ac viridibus subditam, quae sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 4:1)
Nullum flumen cuius non ripas aedificia vestra praetexant?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:4)
Ac tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat fumus incendium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 2:1)
lustrale classi Doricae peperi caput!
(세네카, 아가멤논 4:2)
Vt Pergamum omne Dorica cecidit face, divisa praeda est, maria properantes petunt.
(세네카, 아가멤논 10:1)
cladibus nostris daret vel Troia lacrimas, odia si durant tua placetque mitti Doricum exitio genus, quid hos simul perire nobiscum iuvat, quibus perimas?
(세네카, 아가멤논 10:48)
Vidimus patriam ruentem nocte funesta, cum Dardana tecta Dorici raperetis ignes, non illa bello victa, non armis, ut quondam, Herculea cecidit pharetra.
(세네카, 아가멤논 11:11)
tanta altitudo aedificiorum est tantaeque uiarum angustiae, ut neque aduersus ignem praesidium, nec ex ruinis ullam in partem effugium sit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 11:8)
O miserum, si quem delectat patrimonii sui liber magnus et vasta spatia terrarum colenda per vinctos et immensi greges pecorum per provincias ac regna pascendi et familia bellicosis nationibus maior et aedificia privata laxitatem urbium magnarum vincentia !
(세네카, 행복론, Liber VII 58:1)
Incipiemus aedificia alia ponere, alia subvertere et mare summovere et aquas contra difficultatem locorum educere et male dispensare tempus, quod nobis natura consumendum dedit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 42:2)
saepe a latere ruentis aedificii fragor sonuit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:4)
intra aedificia uestra undas ac nemora conprehenditis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.16)
viderat ille fuga, stratos in litore Achivos, fervere et Hectorea Dorica castra face;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 828)

SEARCH

MENU NAVIGATION