라틴어 문장 검색

Nam vel exiguus numerus, cum pabulo satiatur, plus domino reddit, quam maximus grex, si senserit penuriam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 9:2)
Prius tamen haud dubie probabilius,ut messem vindemia,fructum deinde vineaticum fetura pecoris excipiat, et totius autumni pabulo satiatus agnus ante maestitiam frigorum atque hiemis ieiunium confirmetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 11:2)
si minus, caelestis aqua sub dio salibus in hunc usum durata paulum decoquitur, eaque grex perluitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 8:1)
atque ubi duratus est, vehementius premitur, ut conspissetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 4:4)
Quod si locorum situs repugnat, ne ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus immissa praebenda sunt pocula, quibus nisi affatim satientur, pulmonariae fiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 7:1)
Sin autem surculo consitus ager sine pascuo est,farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, sed tepido:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 10:3)
alii muria tepefacta durant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:7)
Cum deinde satiata est avis, paululum deposita cavea dimittitur, sed ita ne vagetur, sed potius, si quid est quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 4:1)
Satiatque semodius cibi in diebus singulis vicenos et centenos turtures.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 3:4)
sed in eo transversae perticae perforatis parietibus adversis aptantur, quibus insideant, cum satiati cibo requi- escere volunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 2:2)
Nam cum saepius tradantur,celerius mansuescunt, durantque si diligenter excultae sunt, in annos decem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 3:3)
Eaque causa est, cur in regionibus Italiae,quae sunt eius generis arboribus consitae, raro frequentes durent apes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 2:5)
ceterum in nullius umquam suorum necem duravit, neque mortem nepoti pro securitate privigni inlatam credibile erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장5)
durabat et formido caelestis irae, nec frustra adversus impios hebescere sidera, ruere tempestates:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장4)
ipsius tirones, ipsius veteranos non missione, non pecunia satiatos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION