라틴어 문장 검색

sed quod uno sermone explicare non possumus aut circumlocutione ostendimus, aut si hoc nolumus, participium pro participio ponimus, sed usurpative, ut hoc loco factum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1214)
te propter hoc est 'propter te'. libycae gentes redit ad enumerationem beneficiorum, et hanc cum auctu explicat dicendo inimicas gentes factas, dum illis praeponitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3201)
sciendum tamen hoc esse vitiosum, monosyllabo finiri versum, nisi forte ipso monosyllabo minora explicentur animalia, ut parturient montes, nascetur ridiculus mus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 833)
funera caedes, ut quis funera fando explicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6023)
licet enim quae tu scribis esse constet ingentia, meum autem carmen et breve sit et totum id explicare non possim, debes tamen favere minoribus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 418)
"Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis istius explicare, cum in primis parentibus probata mortalitas in ceteros ipso ordine successionis influxerit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:16)
nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 6:4)
si vero Academiam veterem persequemur, quam nos ut scis probamus, quam erit illa acute explicanda nobis, quam argute quam obscure etiam contra Stoicos disserendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 9:2)
praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 41:5)
eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 44:2)
ille vero et nova, inquam, mihi quidem multa et eam utilitatem quam requirebam, ut explicatis ordinibus temporum uno in conspectu omnia viderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 1:1)
Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 3:3)
qui tanto in honore pueris nobis erat ut eum etiam edisceremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 3:5)
sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 1:2)
quod numquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem quae doceret rem universam tribuere in partis, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre, deinde distinguere, postremo habere regulam qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non essent consequentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION