라틴어 문장 검색

de qua re quid sentiam, iam superioribus professus sum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 6:4)
Medicinas huius pecoris plerumque iam in aliis generibus edocui:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 1:1)
plerumque eos tantum apud se professos disseruit, quorum nomina consulibus edidisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 81장5)
posse et alios profiteri, si gratiae aut meritis confiderent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 81장6)
addidit munificentiam Caesar, quantum quis damni professus erat exsolvendo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장2)
Accesserant praeter Trionem et Catum accusatores Fonteius Agrippa et C. Vibius, certabantque cui ius perorandi in reum daretur, donec Vibius, quia nec ipsi inter se concederent et Libo sine patrono introisset, singillatim se crimina obiecturum professus, protulit libellos vaecordes adeo ut consultaverit Libo an habiturus foret opes quis viam Appiam Brundisium usque pecunia operiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 30장1)
regnum in provinciam redactum est, fructibusque eius levari posse centesimae vectigal professus Caesar ducentesimam in posterum statuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장8)
neque ignobiles tantum his diversi sententiis, verum e ducibus Dinis, provectus senecta et longo usu vim atque clementiam Romanam edoctus, ponenda arma, unum adflictis id remedium disserebat, primusque se cum coniuge et liberis victori permisit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장3)
quod postquam patefactum prorupere concepta pridem odia et summum supplicium decernebatur ni professus indicium foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장7)
erat Pharasmanis filius nomine Radamistus, decora proceritate, vi corporis insignis et patrias artis edoctus, claraque inter accolas fama.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장4)
sed libertus suum illud facinus profiteri, se patroni iniurias ultum esse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장12)
quem metum Graptus ex libertis Caesaris, usu et senecta Tiberio abusque domum principum edoctus, tali mendacio intendit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장3)
ad eam vocem Nero illo sibi die dari imperium auctoremque tanti muneris libertum profitetur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장11)
iamque in ipsis castris pugnabatur, cum Agricola iter hostium ab exploratoribus edoctus et vestigiis insecutus, velocissimos equitum peditumque adsultare tergis pugnantium iubet, mox ab universis adici clamorem;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 2:1)
sed incorruptam fidem professis neque amore quisquam et sine odio dicendus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION