라틴어 문장 검색

Constantia orationis et quia repertus erat qui efferret quae omnes animo agitabant eo usque potuere ut accusatores eius, additis quae ante deliquerant, exilio aut morte multarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장1)
Traditus posthac Mithridates vectusque Romam per Iunium Cilonem, procuratorem Ponti, ferocius quam pro fortuna disseruisse apud Caesarem ferebatur, elataque vox eius in vulgum hisce verbis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 21장1)
scripsitque Palpellio Histro, qui Pannoniam praesidebat, legionem ipsaque e provincia lecta auxilia pro ripa componere, subsidio victis et terrorem adversus victores, ne fortuna elati nostram quoque pacem turbarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장4)
Itum inde in Siluras, super propriam ferociam Carataci viribus confisos, quem multa ambigua, multa prospera extulerant ut ceteros Britannorum imperatores praemineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 33장1)
at Agrippinae is pavor, ea consternatio mentis, quamvis vultu premeretur, emicuit ut perinde ignaram fuisse Octaviam sororem Britannici consti- terit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장8)
hostiaque quae muniebantur hibernaculis adsistens semifacta opera fuga perrupit seque vallo extulit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장4)
Exim Claudius Timarchus Cretensis reus agitur, ceteris criminibus ut solent praevalidi provincialium et opibus nimiis ad iniurias minorum elati:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 20장1)
tum elatis super capita scutis densa testudine succedunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장7)
cum Antonius inhiberi tela iussisset, signa aquilasque extulere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장9)
Regulum subversa Crassorum et Orfiti domus in summum odium extulerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장2)
ex his Parum insulam opibus elatam cum oratione reconciliare non posset, copias e navibus eduxit, urbem operibus clausit omnique commeatu privavit, dein vineis ac testudinibus constitutis propius muros accessit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 2:1)
hic qua fuerit abstinentia, nullum est certius indicium quam quod, cum tantis rebus praefuisset, in tanta paupertate decessit, ut qui efferretur vix reliquerit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:1)
qua victoria elatus plurima miscere coepit et maiora concupiscere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:1)
hic cum semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 4:1)
hac victoria Lysander elatus, cum antea semper factiosus audaxque fuisset, sic sibi indulsit, ut eius opera in maximum odium Graeciae Lacedaemonii pervenerint.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION