라틴어 문장 검색

Obsessos hinc fides, inde egestas inter decus ac flagitium distrahebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장1)
quae modica sed crebra damna famam victoriae nuper partae lacerabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장13)
mox cessere hostes et sequentibus diebus crebra pro portis proelia serebant, donec adsiduis damnis intra moenia pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장4)
nec milites eos pro contione, sed blandiore nomine commilitones appellabat habebatque tam cultos, ut argento et auro politis armis ornaret, simul et ad speciem et quo tenaciores eorum in proelio essent metu damni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 67장 2:1)
' proelium quidem aut bellum suscipiendum omnino negabat, nisi cum maior emolumenti spes quam damni metus ostenderetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 4:6)
nam minima commoda non minimo sectantis discrimine similes aiebat esse aureo hamo piscantibus, cuius abrupti damnum nulla captura pensari posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 4:7)
multis incendiorum damna suppleuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 3:3)
quod decretum abolitum est, excusante Tiberio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua resarsurum pollicente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 6장 2:2)
plures notare conatus, magna inquisitorum neglegentia sed suo maiore dedecore, innoxios fere repperit, quibuscumque caelibatum aut orbitatem aut egestatem obiceret, maritos, patres, opulentos se probantibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 3:1)
nam et negotiatoribus certa lucra proposuit suscepto in se damno, si cui quid per tempestates accidisset, et naues mercaturae causa fabricantibus magna commoda constituit pro condicione cuiusque:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 18장 2:2)
satis constat exituro uiaticum defuisse, tanta egestate rei familiaris, ut uxore et liberis, quos Romae relinquebat, meritorio cenaculo abditis domum in reliquam partem anni ablocaret utque ex aure matris detractum unionem pignerauerit ad itineris impensas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 2:1)
inter haec morte praeuentus est maiore hominum damno quam suo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 10장 1:1)
"Proinde non est, quod virium quicquam subducat ex acie, sed, ut me, ut Philippo patre dignum est, contempto sarcinarum damno fortiter dimicet."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 8:5)
Ceterum, quo minus damnum sentiret, identidem incremento renovabatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 44:2)
"Ego tamen, non ut damnum quidem facias, suadeo, sed ut te аc regnum tuum salubri ratione conserves."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION