라틴어 문장 검색

'esto' autem multi volunt tertiam esse personam, id est 'sit mihi Sol testis', quia sequitur 'et haec Terra', ut elocutionem per nominativum factam intellegamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1763)
terram mare sidera ivro et ornatior elocutio et crebra apud maiores, quam si velis addere praepositionem, ut dicas 'iuro per maria, per terras'. 'eadem' autem bene dixit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1971)
iraeque insidiaeque dei figurata elocutio, vario significatu idem ostendens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3361)
excipit in latus figurata elocutio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5071)
uno eodemque tulit partu dispositio haec poetae, quae dicit has et similes esse furiis, et cum his esse procreatas, hoc agit, ut ostendat illam prudentium opinionem, esse tam apud superos quam in terris, sicut apud inferos furias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8471)
ver illud erat absoluta elocutio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3381)
nunc tabulata dicit dispositionem ramorum, per quos vitis usque ad summum ascendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3613)
Quae, nisi res est ab oratore percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem et paene puerilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 20:3)
'Qui ordo tibi placeat' inquit Catulus 'et quae dispositio argumentorum, in qua tu mihi semper deus videri soles.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 179:5)
quo fit ut quasi otiosus securusque lector tantum elocutioni vacet, in qua satisfacere difficilius est cum sola aestimatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 2:3)
Hanc dispositionem amoenitatemque tectorum longe longeque praecedit hippodromus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:1)
Dispositiones etiam postulat boni et securitatis socialis nec non progressionem diversorum coetuum mediorum, principium adhibendo subsidiarietatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 204:2)
Primum gratitudinem et liberalitatem implicat, id est ut mundus uti donum agnoscatur e Patris amore acceptum, cui inde sequuntur gratuitae dispositiones renuntiationis magnanimique gestus, etiamsi nemo eos videat et agnoscat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 280:2)
an, si frequentissime de iustitia, fortitudine, temperantia ceterisque similibus disserendum est, adeo ut vix ulla possit causa reperiri in quam non aliqua ex his incidat quaestio, eaque omnia inventione atque elocutione sunt explicanda, dubitabitur, ubicunque vis ingenii et copia dicendi postulatur, ibi partes oratoris esse praecipuas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 13:1)
ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad victoriam tendit, utique supervacua, sed interim etiam contraria est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 76:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION