라틴어 문장 검색

'Petite et accipietis, pulsate et aperietur vobis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 32:7)
Fidem quidem huius plenarie facere veritatis nisi propria vobis assertione non possum, quia nemini sui licet amoris pluribus aperire secreta, amoris hoc traditione docente.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 39:2)
Nam quod litterarum vel nuntiorum visitatione abstinuisse narratur, magnae sibi potest prudentiae reputari, quum nulli extraneo ei liceat hoc aperire secretum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:8)
Nam, si pacificus mihi non patuerit pontis ingressus, viam aperire non nisi gladio conabor.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:4)
Et statim adhuc modico [tempore] ab eo comestionis assumpto porta velociter est aperta palatii, quae sui apertura conquassatione tanta resonuit, quod quasi tonitrua videbantur ex propinquis partibus orta, et confestim per eandem exiit portam homo quidam staturae similis giganteae cuprinam ponderis immensi clavam manibus gestans, quam velut festucam sine labore corporeis instrumentis agitabat;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 9:8)
Nunquam ergo te reddas in mulieris promissione vel iureiurando securum, quia nulla manet fides in muliere, sed tuae mentis propositum studeas mulieri semper servare occultum, et tua sibi noli aperire secreta, [et] ut sic artem arte deludas et eius valeas excludere fraudem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:13)
Quam varias aperit veneres pictura!
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 11:7)
Age nunc, carissime, aperi pectus tuum, et amicis auribus quidquid placet instilla;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:25)
Profecto ita est, et gratulor plurimum, intellegens quod cura est tibi de puero tuo, cuius tibi mentem mentis que propositum, non alius quam spiritus caritatis aperuit.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:3)
cum tu ipse viam utrisque aperueris, lumen que illud splendidissimum, in ipsa inquisitionis nostrae ianua accenderis, quod nos non sinat errare per devia, sed certo tramite ad certum finem propositae quaestionis perducat.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:5)
Si aperuerit os triste, non timeas.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:6)
"Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, ut aperiamus secreta nostra amico, quaecumque in pectore habemus, et illius archana non ignoremus" (De Offic. lib.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:13)
Ostendamus nos illi et ille nobis aperiat sinum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:15)
incedebat quasi surdus non audiens, et sicut mutus non aperiens os suum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:23)
Qualiter ars logice, tamquam uia, ianua, clauis, Ostendit, reserat, aperit secreta sophie;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION