라틴어 문장 검색

atque ut intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agri colendi, Socrates in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem, praestantem ingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir summae virtutis, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis attulisset, et ceteris in rebus communem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:3)
ut enim sapere, sic divinare regale ducebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 129:7)
ut enim sapere, sic divinare regale ducebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 129:7)
Quintilis, cum quidem et Corcyrae et Sybotis muneribus tuis quae et Araus et meus amicus Eutychides opipare et φιλοπροσηνέστατα nobis congesserant epulati essemus Saliarem in modum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 9 2:2)
dein ne amicis nihil tribuamus, epulamur una non modo non contra legem, si ulla nunc lex est, sed etiam intra legem et quidem aliquanto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 3:7)
post epulatos cum matre adulescentis somno se dedisse, mane inventos esse mortuos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 112:6)
Quippe cum demonstratam a me figuram Orbium caelestium impetraverat, rogare non destitit ut eadem cum Societate Regali communicarem, Quae deinde hortatibus & benignis suis auspiciis effecit ut de eadem in lucem emittenda cogitare inciperem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:2)
O canis, merito iaces, Qui concupisti subito regales opes, Trivio conceptus, educatus stercore.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis et thesaurus et vulturius.5)
Laeva manus sceptrum late regale movebat, Lydius alta pedum vincla cothurnus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 18)
forte erat in thalamo virgo regalis eodem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:509)
et, qui Iunonem laesisset in Hercule, Carus, Iunonis si iam non gener ille foret, quique dedit Latio carmen regale Severus, et cum subtili Priscus uterque Numa, quique vel imparibus numeris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 164)
dicta placent, frenis impediuntur equi, pertulerant dominos, regalia protinus illi tecta petunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권462)
Iuppiter ad solium superis regale vocatis
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권219)
Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis regalemque domum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 23:3)
Nec causam fassus amoris "fide minister" ait "iussorum, nate, meorum, pelle moram solitoque celer delabere cursu, quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt), hanc pete, quodque procul montano gramine pasci armentum regale vides, ad litora verte."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 67:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION