라틴어 문장 검색

Postquam satis diu adversarios ab se ad dimicandum invitatos supersedere pugnae animadvertit, reducit copias posteroque die castra movet atque iter ad oppidum Sassuram, ubi Scipio Numidarum habuerat praesidium frumentumque comportaverat, ire contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 75:5)
Idem facit Scipio atque in antiqua castra copias reducit.
(카이사르, 아프리카 전기 76:5)
Legiones ibi veterana sexta secum reducta ceteras reliquit, quo firmius esset eorum regum imperium, qui neque amorem suorum habere poterant, quod fideliter permanserant in Caesaris amicitia, neque vetustatis auctoritatem, paucis diebus reges constituti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:4)
Itaque copias reducere coepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:4)
timere Caesarem ereptis ab eo duabus legionibus, ne ad eius periculum reservare et retinere eas ad urbem Pompeius videretur; ut M.
(카이사르, 내란기, 1권 2:5)
Doluisse se, quod populi Romani beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur, ereptoque semenstri imperio in urbem retraheretur, cuius absentis rationem haberi proximis comitiis populus iussisset.
(카이사르, 내란기, 1권 9:3)
Cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 12:2)
Reducitur ad eum deprensus ex itinere N.
(카이사르, 내란기, 1권 24:8)
Quarum adventu proelium dirimitur, ac suas uterque legiones reducit in castra.
(카이사르, 내란기, 1권 40:12)
Sub vesperum Caesar intra hanc fossam legiones reducit atque ibi sub armis proxima nocte conquiescit.
(카이사르, 내란기, 1권 41:10)
Illi non diu commorati nec longius ab infimo colle progressi copias in castra reducunt.
(카이사르, 내란기, 1권 42:4)
Hac habita oratione nullam in partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque ita suas uterque copias reducit.
(카이사르, 내란기, 2권 28:5)
Itaque Curio exercitum in castra reducit suis omnibus praeter Fabium incolumibus, ex numero adversariorum circiter DC interfectis ac mille vulneratis;
(카이사르, 내란기, 2권 35:7)
Qua re animadversa Varus et terrore exercitus cognito bucinatore in castris et paucis ad speciem tabernaculis relictis de tertia vigilia silentio exercitum in oppidum reducit.
(카이사르, 내란기, 2권 35:9)
Quo facto ad Curionem equites revertuntur captivosque ad eum reducunt.
(카이사르, 내란기, 2권 38:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION