라틴어 문장 검색

Ego quo scelesta furis attraxit manus, Ibi sorte tristi fata deflebo mea.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus: Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.6)
Quibus ex causis necesse est tamquam immaturam mortem eius in sinu tuo defleam, si tamen fas est aut flere aut omnino mortem vocare, qua tanti viri mortalitas magis finita quam vita est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 10:1)
quis ex istis, qui tota vita litteris assident, collatus illi non quasi somno et inertiae deditus erubescat?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 19:3)
Describit enim eos, quibus obvius fuerit, cum caput ebrii retexissent, erubuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 3:1)
non verebatur, non erubescebat, non miserebatur;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 5:2)
Est enim quaedam etiam dolendi voluptas, praesertim si in amici sinu defleas, apud quem lacrimis tuis vel laus sit parata vel venia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 5:3)
Tantus audiendi quae fecerint pudor, quibus nullus faciendi quae audire erubescunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 27 2:2)
Haec tu qua miseratione, qua copia deflebis ornabis attolles!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 11:1)
' Erubuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 832)
Num tamen erubui?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 83)
Ut tamen iratos in te defixit ocellos, Vidi te totis erubuisse genis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 810)
cui non defleta est Ephyraeae flamma Creüsae, et nece natorum sanguinolenta parens?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:222)
tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum, cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris, claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui caste placasse parentis, illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit felix adiectum plausibus omen, saxaque roratis erubuisse rosis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
erubuit falso virginis illa sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권108)
flevit, et matronales erubuere genae, dant veniam facto genitor coniunxque coacto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권541)

SEARCH

MENU NAVIGATION