라틴어 문장 검색

Pus quoque, quacumque parte erumpit, si est leue, album, unius coloris, sine ullo metu est, et quo effuso febris protinus conquieuit desieruntque urguere cibi fastidium et potionis desiderium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 4:3)
Sed isdem fere, nisi redit sanguis, uomica erumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 7:3)
Longas deiectiones supprimit uomitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:1)
Ex reliquis uero minime facile sanantur uirgines aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 25:3)
Aeque in ea quoque tussis spem tollit, item, si sanguis sursum deorsumque erupit et aqua medium corpus inplevit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 26:2)
item uiscerum morbi, neruorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito uocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 6:4)
ubi is suppressus est, quia non trahitur, ne uenit quidem.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 13:6)
interdum etiam, ut sanguis uehementer erumpat, efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 15:5)
Ex qua cum sanguis erumpit, colorem eius habitumque oportet attendere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 16:6)
protinusque is supprimendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 17:4)
quod quamuis ita est, tamen si iam satis fluxit, supprimendus est, semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat, deligandumque brachium superinposito expresso ex aqua frigida penicillo, et postero die auerso medio digito uena ferienda, ut recens coitus eius resoluatur iterumque sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 18:2)
aut si is, qui saepe uel sponte uel casu purgatus est, subito habet aluum suppressam.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 6:1)
aliae mouent aluum, aliae supprimunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 19장 2:1)
Incipiunt fere ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 1:7)
Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a uino, balneo, uenere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION