라틴어 문장 검색

In hoc tanto tamque confusae rei tumultu, exhausti labore et periculis pedites, cum deinceps neque vires illis neque mentes suppeterent ad consilium, diffractis hastarum plerisque collisione assidua, gladiis contenti destrictis, in confertas hostium turmas se immergebant, salutis immemores, circumspectantes ademptum esse omne evadendi suffugium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 5:1)
Constatque vix tertiam evasisse exercitus partem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 18:3)
Igitur imperante Zenone Augusto Constantinopoli, superveniens Nepos patricius ad Portum urbis Romae, deposuit de imperio Glycerium et factus est episcopus et Nepos factus imperator Romae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 7장 1:1)
Superveniens autem Odoachar cum gente Scirorum occidit Orestem patricium in Placentia et fratrem eius Paulum ad Pinetam foris Classem Ravennae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 8장 1:2)
Ergo superveniente Theoderico patricio de civitate Nova cum gente Gothica, missus ab imperatore Zenone de partibus Orientis ad defendendam sibi Italiam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 1:3)
et Domino adiuvante Franci victores extiterunt, et cecidit ibi maxima multitudo Saxonum, ita ut pauci fugam evasissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:6)
Caesa sunt ex eis in loco proelii quattuor milia, ceteri, qui fugerunt et evaserunt, quanquam multi et ex illis cecidissent, de pacis conditione tractaverunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 125:6)
Qui in custodia missus noctu per murum evasit et ad legatos domni regis, qui tunc apud basilicam sancti Petri erant, Wirundum scilicet abbatem et Winigisum Spolitinum ducem, veniens Spoletium est deductus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 131:3)
auxilio tamen praetorianorum suorum protectus evasit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 255:2)
Et dum domnus apostolicus et imperator Papiae civitati essent, subito eis nuntiatur Karlomannum imperatori cum manu valida superveniri.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:6)
Multi quoque nobiles illius gentis ibi corruerunt, caeteri, qui evasere, rediere ad castra sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 10:5)
Nam non solum nil prospere egerunt, verum turpiter fugiendo vix evasere, captis suorum plurimis atque occisis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:4)
Hac vero patrata victoria, quia multos contigit ibi ruere Nortmannos, rex ovans repedavit trans Hisam, perpauci vero Dani, qui evasere, interitum suorum nuntiavere in castra, indeque Nortmanni Hludowicum regem adolescentem timere coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:11)
Anteque auroram surgentes cum omni multitudine ad ipsam accurrerunt turrim eamque vallantes, ne adiutorium e civitate illis superveniret, obpugnare coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:5)
Cumque nudassent illum armis suis, supervenit quidam e Francis Ragnerus nomine comes eiusque corpus non absque vulneribus illis tulit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION