라틴어 문장 검색

Unde si velocitas Globi eousque augeatur ut Medium non posset adeo celeriter in spatium illud irruere, quin aliquid vacui a tergo Globi semper relinquatur, resistentia tandem evadet quasi triplo major quam pro Regula generali novissime posita.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 103:6)
Eadem tamen, ne sterilia videantur, illustravi Scholiis quibusdam Philosophicis, ea tractans quae generalia sunt, & in quibus Philosophia maximè fundari videtur, uti corporum densitatem & resistentiam, spatia corporibus vacua, motumque Lucis & Sonorum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:3)
Sed hae bonae consuetudines longe absunt ut generales fiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:8)
Perlucide explanavit “Ecclesiam utique legitimum privatae proprietatis ius tueri, at nec minore perspicuitate docere in omni privata proprietate inesse sociale officium, quoniam bona generali proposito inserviunt, quam eis dedit Deus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:11)
133. Difficulter generale datur iudicium de progressionibus animantium transgeneticorum (quae OGM compendiariis litteris appellantur), plantarum animaliumve ad proposita medica vel agriculturam attinentium, quia inter se variae omnino esse possunt atque singulares postulare considerationes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:1)
Cum nos ipsos interrogamus quem mundum velimus relinquere, potissimum de eius directione generali cogitamus, de eius sensu deque eius bonis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 208:3)
Attamen cum exercitatio cuiusdam virtutis in personali socialique vita generali modo debilitatur, utique hoc multiplicia inaequilibria parit, etiam ambitalia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 285:2)
quanquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, aleator pauper, petulans senex.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 66:2)
anaximenes iudicialem et contionalem generales partes esse voluit, septem autem species:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 56:1)
hae autem, quas infinitas voco, et generales appellantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 73:6)
in omni speciali utique inest generalis, ut quae sit prior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 73:8)
ac nescio an in causis quoque, quidquid in venit qualitatis, generale sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 74:1)
non illa generalia, an causa sceleris odium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 74:5)
quin etiam in iis, quae ad personam referuntur, ut non est satis generalem tractasse quaestionem, ita perveniri ad speciem nisi illa prius excussa non potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 77:1)
adeo, nec qui sit numerus nec quae nomina nec qui generales quive speciales sint status, convenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 105:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION