라틴어 문장 검색

captus autem modulatis Alexandrinorum laudationibus, qui de nouo commeatu Neapolim confluxerant, plures Alexandria euocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 3:1)
hoc consilio per conscios parum celato solutilem nauem, cuius uel naufragio uel camarae ruina periret, commentus est atque ita reconciliatione simulata iucundissimis litteris Baias euocauit ad sollemnia Quinquatruum simul celebranda;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 2:3)
quin et facto per Magos sacro euocare Manes et exorare temptauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 4:4)
ac ne tunc quidem aut senatu aut populo coram appellato quosdam e primoribus uiris domum euocauit transactaque raptim consultatione reliquam diei partem per organa hydraulica noui et ignoti generis circumduxit, ostendensque singula, de ratione ac difficultate cuiusque disserens, iam se etiam prolaturum omnia in theatrum affirmauit, si per Vindicem liceat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 2:3)
iudicibus sextam decuriam adici precantibus non modo negauit, sed et concessum a Claudio beneficium, ne hieme initioque anni ad iudicandum euocarentur, eripuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 3:3)
atque ita paratus intentusque iam morti, tumultu inter moras exorto ut eos, qui discedere et abire coeptabant, corripi quasi desertores detinerique sensit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 11장 1:1)
Ceterum si quos ille ventus, qui a mari exoritur, deprehendit, harena obruit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 28:2)
At illi, defectionis, ad quam coercendam evocabantur, auctores, vulgaverant fama Bactrianos equites a rege omnes, ut occiderentur, accersi, idque imperatum ipsis non sustinuisse tamen exequi, ne inexpiabile in populares facinus admitterent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 18:1)
Exoritur novus urbe dolor planctusque per omnes et facies antiqua domos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 416:1)
utque metum numenque loco sacramque quietem addidit, ardenti nitidum iubar evocat alto.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 453:1)
inclita Amazonidum magnoque exorta Gradivo gens ibi;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 626:1)
Pontus et exorta facilis concrescere bruma.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 754:1)
exoritur notus et toto ratis una profundo cernitur;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 465:1)
hic, qualis flatu placidum mare matutino horrificans Zephyrus proclivas incitat undas aurora exoriente vagi sub limina solis, quae tarde primum clementi flamine pulsae procedunt, leviterque sonant plangore cachinni, post vento crescente magis magis increbescunt purpureaque procul nantes ab luce refulgent, sic tum vestibuli linquentes regia tecta ad se quisque vago passim pede discedebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 10:2)
4. Sed quanquam, sensualibus amissis, doloris amaritudo incumbat, si considerentur intellectualia que supersunt, sane mentis oculis lux dulcis consolationis exoritur. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION