라틴어 문장 검색

primum, quod facta dictis exaequanda sunt;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장5)
Ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero inpunitatem eius rei et sestertia ducenta itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur iisque minores magistratus praeessent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장5)
Deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, cum initio non amplius duobus milibus habuisset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장2)
Dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장2)
Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장2)
Ceterum in itinere cottidie pecus exercitui per centurias, item turmas aequaliter distribuerat et, ex coriis utres uti fierent, curabat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장1)
Neque secus atque iter facere, castra munire, excubitum in porta cohortis ex legionibus, pro castris equites auxiliarios mittere, praeterea alios super vallum in munimentis locare, vigilias ipse circumire, non tam diffidentia futurum quae imperauisset, quam uti militibus exaequatus cum imperatore labor volentibus esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장9)
Ita Iugurtham spes frustrata, qui copias in quattuor partis distribuerat, ratus ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus venturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장3)
Unam semel ad quam vivas regulam prende et ad hanc omnem vitam tuam exaequa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 3:2)
Fluctus autem illud, ut scis, frequens et concitatus exaequat, longior tranquillitas solvit, cum harenis, quae umore alligantur, sucus abscessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:4)
Ergo et apud Epicurum sunt haec bona, quae malles non experiri, sed quia ita res tulit, et amplexanda et laudanda et exaequanda summis sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 48:1)
" Hoc nemo praestabit, nisi qui omnia bona exaequaverit, quia nec bonum sine honesto est et honestum in omnibus par est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 7:4)
Minutas itaque summulas distribuit Sentibus servis et illos ultro consolatus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 8:3)
Itaque in aequo est longa et brevis, diffusa et angustior, in multa loca multasque partes distributa et in unum coacta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 22:4)
Quam in tria rursus dividi placuit, ut prima esset inspectio suum cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION