라틴어 문장 검색

agnus enim vice mirifica ecce leonibus imperitat, exagitansque truces aquilas per vaga nubila perque Notos sidere lapsa columba fugat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum46)
1 quid tibi, profane serpens, profuit rebus novis plasma primum perculisse versipelli hortamine?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae48)
rara reos iusta percellit poena securi, sed quid ego haec meditor?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 257)
"ille petitae postquam perculerat tremefacta repagula portae, Baianis resolutus aquis durissima luxu robora destituit ferrumque libidine fregit."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2256)
per crimen orta dissoluta est crimine, Abel quod ante perculit, Christum dehinc;
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말11)
"non penetrabitur interior exagitante dolore animus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.25)
prorumpunt alacres caecoque errore feruntur, qua sonus atque tremor, qua furor exagitant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.32)
perculeris iam tu me:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3264)
Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates laetitiaque metuque;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:9)
solus qui Paridem solitus contendere contra, idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector, victorem Buten immani corpore, qui se Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat, perculit, et fulva moribundum extendit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 15:6)
cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:7)
tacent et albus ora pallor inficit mentesque perculsae Stupent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 77)
' 'at omnes Di exagitent me, si quicquam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.40)
nam ceteri metu perculsi a periculis aberant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장6)
Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION