라틴어 문장 검색

si quando benigno urbem iniere gradu, domus omnis et omnia sacris templa calent, ipsumque fides intrasse Lyaeum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권283)
sic fatus aperto ense vocat socios, saevus iam clamor, et irae hinc atque inde calent;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권299)
quid mirum caluisse viros?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권164)
interdum cristas hilaris iactare comantis et pictum gemmis galeae iubar, ast ubi pugna cassis anhela calet, resoluto vertice nudus exoritur1:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권306)
exhalant vestes et corpore pigro strata calent, supraque torum niger efflat anhelo ore vapor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권42)
et dum aliquandiu uno in loco infirmitatis necessitate teneretur, in uicina, qua manebat, casula exarsit incendium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.3)
maxime in Brige, et in Cale, et in Andilegum monasterio;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII.10)
Quae cum, relicto habitu saeculari, illi soli seruire decreuisset, secessit ad prouinciam Orientalium Anglorum, erat namque propinqua regis illius, desiderans exinde, siquo modo posset, derelicta patria et omnibus, quaecumque habuerat, Galliam peruenire, atque in monasterio Cale peregrinam pro Domino uitam ducere, quo facilius perpetuam in caelis patriam posset mereri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII].7)
Rura colam, frugumque aderit mea Delia custos, Area dum messes sole calente teret, Aut mihi servabit plenis in lintribus uvas Pressaque veloci candida musta pede;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 512)
Sed Veneris tum bella calent, scissosque capillos Femina perfractas conqueriturque fores.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1028)
Mane Geni, cape tura libens uotisque faueto, si modo, cum de me cogitat, ille calet.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 116)
ulteriusque ventum foret - adeo exarserant animis - ni velut dedita opera nocturno impetu Aequorum Corbione amissum praesidium nuntiatum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 323:1)
postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis - metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret - prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 368:1)
plebes ad id indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam invisi dis immortalibus, negarentur posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 64:1)
quis dubitat exarsisse eos, cum plus ducentorum annorum morem solveremus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 44:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION