라틴어 문장 검색

nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis, ut fabricandi quidem et texendi et e luto vasa ducendi artem putet, rhetoricen autem, maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus, in tam sublime fastigium existimet sine arte venisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 271:2)
nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 126:3)
mox cum robore dicendi crescet etiam eruditio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 6:1)
hinc enim aliqui famam eruditionis adfectant, ut quaedam soli scire videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 51:3)
nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 95:2)
eorum quos viderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes quidem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 99:3)
Animum excellentem, moderatum, omnia tamquam minora transeuntem, quicquid timemus optamusque ridentem, caelestis potentia agitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:1)
Hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 1:1)
Quanto hoc utilius est, excellentis animi notas nosse, quas ex alio in se transferre permittitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 67:2)
Reges et principes dixi, quibus tamen potest opera navari et quorum illa excellens potentia per minorum consensum ministeriumque constat.
(세네카, 행복론, Liber V 19:1)
Servare proprium est excellentis fortunae, quae numquam magis suspici debet, quam cum illi contigit idem posse quod dis, quorum beneficio in lucem edimur tam boni quam mali.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 31:1)
sub oculis tuis studia formavit excellentis ingeni et aequaturi avum, nisi obstitisset verecundia, quae multorum profectus silentio pressit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 145:5)
Aeque inprudens animal est et, nisi scientia accessit ac multa eruditio, ferum, cupiditatium incontinens.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 72:3)
Haec barbaris regibus feritas in ira fuit, quos nulla eruditio, nullus litterarum cultus imbuerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 105:1)
Miraris tu, si deus ille bonorum amantissimus, qui illos quam optimos esse atque excellentissimos vult, fortunam illis cum qua exerceantur adsignat ?
(세네카, De Providentia, book 1 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION