라틴어 문장 검색

Adiecerunt quidam, ut antequam uincirent, summum una linea inciderent exciderentque:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 6:1)
et si angustius uulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 2:4)
Loco patefacto, si qua parte membrana non nouam plagam sed ueterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 3:2)
deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:8)
et tunc extenso scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo uentre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:9)
Si media tunica uexata erit aut sub ea malum increuerit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 3:4)
nam quod ad basin testiculi uehementer cum ima tunica conexum est, excidi sine summo periculo non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 3:6)
deinde id uehementer adprehendendum et incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 6:2)
si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut tertia quoque, si illa uitium tegit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 7:2)
Si quando autem in scrotum sanguis defluxit aliquidue concretum ex eo descendit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 9:3)
si dolor est, tertia die resoluendum, et ubi fibulae sunt, eae incidendae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 9:5)
Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum id incidi debet, ut exitus detur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 11:2)
Neque enim cum periculo laeditur, quae excidenda est, cum intestinum esse nisi sub ea non possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 4:3)
si amplius fuit et extra emortum est, excisis oris, sicut supra positum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:5)
Si uero umor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION