라틴어 문장 검색

Luce verò & claritate capitis superabit caput Cometae anni 1680, stellasque primae vel secundae magnitudinis aemulabatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 15:7)
Rursus Cometa anni 1665 mense Aprili, ut Author est Hevelius, claritate sua pene fixas omnes superabat, quinetiam ipsum Saturnum, ratione coloris videlicet longè vividioris.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 15:11)
(jam in Perigaeo existens) magnitudine parùm, splendore seu claritate luminis plurimum defecerat. Jan. 7.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 17:20)
per immensam verò caudarum crassitudinem, luce pariter Solari illustratam, astra minima absque claritatis detrimento translucere noscuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:14)
Accipe ergo quod per hos dies actum est, personae claritate famosum, severitate exempli salubre, rei magnitudine aeternum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 1:3)
Respondit Cornelius Tacitus eloquentissime et, quod eximium orationi eius inest, σεμνῶσ.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 17:3)
raro incidit vel personarum claritate vel negotii magnitudine insignis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 1:4)
Adest enim adulescenti nostro cum ceteris naturae fortunaeque dotibus eximia corporis pulchritudo, cui in hoc lubrico aetatis non praeceptor modo sed custos etiam rectorque quaerendus est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 4:1)
Non ideo tamen eximiam gloriam meruisse me, ut ille praedicat, credo, sed tantum effugisse flagitium.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 4:1)
Filius decessit eximia pulchritudine pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:2)
Nam mihi Bassus iniunxerat, totius defensionis fundamenta iacerem, dicerem de ornamentis suis quae illi et ex generis claritate et ex periculis ipsis magna erant, dicerem de conspiratione delatorum quam in quaestu habebant, dicerem causas quibus factiosissimum quemque ut illum ipsum Theophanen offendisset.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 4:2)
Est homo eximius et bonorum amantissimus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 1:2)
Neque enim terras tibi sed formam aliquam ad eximiam pulchritudinem pictam videberis cernere:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 13:2)
cuius iniuriam ut indigniorem, sic etiam notiorem ipsius claritas facit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 6:2)
Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION