라틴어 문장 검색

Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 130:6)
Hoc igitur dico, sapientem nulli esse iniuriae obnoxium ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 14:1)
Hac condicione nati sumus, animalia obnoxia non paucioribus animi quam corporis morbis, non quidem obtusa nec tarda, sed acumine nostro male utentia, alter alteri vitiorum exempla.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 50:1)
Hoc eo magis in Alexandro laudo, quia nemo tam obnoxius irae fuit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 126:2)
Adeo ut quidam simplicitatis indicium iracundiam dicant et vulgo credatur facillimus quisque huic obnoxius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 26:2)
) nec bona fide liberatum me iis, quae timebam et oderam, nec rursus obnoxium ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 3:2)
nihil aliud intercidet quam corpus fragilitatis caducae, morbis obnoxium, casibus expositum, proscriptionibus obiectum;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 6:1)
sed facies aderat nullis obnoxia gemmis, qualis Apelleis est color in tabulis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 29)
cui Phoebus generos - monstrum exitiabile dictu!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권133)
cuius temporibus Arriana heresis exorta, et in Nicena synodo detecta atque damnata, nihilominus exitiabile perfidiae suae uirus, ut diximus, non solum orbis totius, sed et insularum ecclesiis aspersit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VIII. 1:1)
o ego ne possim tales sentire dolores, quam mallem in gelidis montibus esse lapis, stare uel insanis cautes obnoxia uentis, naufraga quam uasti tunderet unda maris!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 45)
Et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri, mendaci somno credere siue uolent, efficiat uanos noctis Lucina timores et frustra inmeritum pertimuisse uelit, si mea nec turpi mens est obnoxia facto nec laesit magnos impia lingua deos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 46)
tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut qui nihil ante ratus esset minus regium quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret religionibusque etiam populum impleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 330:1)
temptari profecto patientiam ut, si iugum acceperint, obnoxios premat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 510:2)
grave esse iisdem per tot annos magna parte vitae obnoxios vivere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 254:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION