라틴어 문장 검색

factoque senatus consulto ut urbe excederent Volsci, praecones dimittuntur qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:2)
ibi in contionis modum orationem exorsus, ut omnia, inquit, obliviscamini alia, veteres populi Romani iniurias cladesque gentis Volscorum, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 409:1)
quam spem nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus validiorem quam exercitu rem Romanam esse Circeios profectus primum colonos inde Romanos expulit liberamque urbem Volscis tradidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 416:1)
si Volscis ager redderetur, posse agi de pace;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 425:2)
rediere deinde Volsci adiunctis Aequis in agrum Romanum, sed Aequi Attium Tullium haud ultra tulere ducem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 439:1)
hinc ex certamine, Volsci Aequine imperatorem coniuncto exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 440:1)
sicinio Volsci, Aquilio Hernici - nam ii quoque in armis erant - provincia evenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 441:2)
cum Volscis aequo Marte discessum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 441:4)
dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 456:2)
uno animo patres ac plebs rebellantes Volscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna vicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 458:3)
bellum inde Veiens initum, et Volsci rebellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 463:5)
et alia bella aut praesentia instabant, ut ab Aequis Volscisque, non diutius quam recens dolor proximae cladis transiret quiescentibus, aut mox moturos esse apparebat Sabinos semper infestos Etruriamque omnem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 536:4)
si sint duae roboris eiusdem in urbe gentes, deposcant haec Volscos sibi, illa Aequos, populo Romano tranquillam pacem agente omnes finitimos subigi populos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 543:1)
obsessaque urbs foret super bellum annona premente - transierant enim Etrusci Tiberim, - ni Horatius consul ex Volscis esset revocatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 568:2)
dum haec ad Veios geruntur, Volsci Aequique in Latino agro posuerant castra populatique fines erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 589:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION