라틴어 문장 검색

expers virtutis igitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 110:8)
Neque nunc reprehendo quod ad voluptatem omnia referantur (alia est ea quaestio), sed doceo deos vestros esse voluptatis expertes, ita vestro iudicio ne beatos quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 113:9)
Quid qui aut fortis aut claros aut potentis viros tradunt post mortem ad deos pervenisse, eosque esse ipsos quos nos colere precari venerarique soleamus, nonne expertes sunt religionum omnium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 119:1)
"Nihil" inquit "quod animi quodque rationis est expers, id generare ex se potest animantem compotemque rationis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:5)
Ipse vero aer, qui natura est maxime frigidus, minime est expers caloris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 26:6)
interea Vellei noli quaeso prae te ferre vos plane expertes esse doctrinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:4)
caelestem ergo admirabilem ordinem incredibilemque constantiam, ex qua conservatio et salus omnium omnis oritur, qui vacare mente putat is ipse mentis expers habendus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 56:2)
Si igitur meliora sunt ea quae natura quam illa quae arte perfecta sunt nec ars efficit quicquam sine ratione, ne natura quidem rationis expers est habenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:4)
Qui igitur convenit, signum aut tabulam pictam cum aspexeris, scire adhibitam esse artem, cumque procul cursum navigii videris, non dubitare quin id ratione atque arte moveatur, aut cum solarium vel descriptum vel ex aqua contemplere, intellegere declarari horas arte non casu, mundum autem, qui et has ipsas artes et earum artifices et cuncta conplectatur, consilii et rationis esse expertem putare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:5)
Haec omnis descriptio siderum atque hic tantus caeli ornatus ex corporibus huc et illuc casu et temere cursantibus potuisse effici cuiquam sano videri potest, aut vero alia quae natura mentis et rationis expers haec efficere potuit quae non modo ut fierent ratione eguerunt sed intellegi qualia sint sine summa ratione non possunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 115:1)
sunt enim rationis et orationis expertes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:6)
Ex quo magis emergit, quale sit decorum illud, ideo quia nihil decet invita Minerva, ut aiunt, id est adversante et repugnante natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 142:4)
Eorum autem alia rationis expertia sunt, alia ratione utentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 14:2)
expertes rationis equi, boves, reliquae pecudes, [apes,] quarum opere efficitur aliquid ad usum hominum atque vitam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 14:3)
Ut enim, quod turpe est, id, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest, sic, quod honestum non est, id utile ut sit, effici non potest adversante et repugnante natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 99:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION