라틴어 문장 검색

Scipio Literni decessit et, tamquam iungente fortuna, circa idem tempus duo funera maximorum virorum, Hannibal a Prusia Bithyniae rege, ad quem victo Antiocho confugerat, cum dederetur Romanis, qui ad exposcendum eum T. Quinctium Flamininum miserant, veneno mortem consciit, Philopoemen quoque, dux Achaeorum, vir maximus, a Messeniis occisus veneno cum ab his in bello captus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha8)
ad ea expianda nihil ultra quam ut ludi instaurarentur est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 676:2)
in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publice data, Syracusanumque prodigium expiatum editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 146:1)
cum bellum Macedonicum in expectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 17:1)
et ut supplicatio prodigiis expiandis fieret, alteraque quae priore anno valetudinis populi causa vota esset, ea uti fieret feriaeque essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 21:1)
Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon vocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, qui praeerat urbi, metuens ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 550:1)
Metuo, te atque istos expiare ut possies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 270)
Bene dictis tuis bene facta aures meae auxilium exposcunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 353)
hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro intuens, parricidium venena gladios in comisationem praeparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 160:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION