라틴어 문장 검색

Inflammata libidine obliviscitur uteri sui, et inter parvulos suas miserias nescientes lugens dudum nova nupta conponitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:12)
Ante ceteros Appius eo insolentiae elatus est, ut ingenuam virginem stupro destinaret, oblitus et Lucretiae et regum et iuris quod ipse conposuerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 9:1)
Numquam enim populus Romanus hostibus domitis victoriam exprobravit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 6:2)
Hoc qui senserit obliviscetur id dominis parum non esse quod dis satis est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 12:3)
Mirum, si anguste sedes, qui soles duabus sellis sedere, exprobrata levitate Ciceronis qua inmerito optimus civis male audiebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 10:5)
Ille obliviscitur Caesarem se esse:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 8:2)
Etsi vereor me, dum ostendere cupio quantum Virgilius noster ex antiquiorum lectione profecerit et quos ex omnibus flores vel quae in carminis sui decorem ex diversis ornamenta libaverit, occasionem reprehendendi vel inperitis vel malignis ministrem, exprobrantibus tanto viro alieni usurpationem, nec considerantibus hunc esse fructum legendi, aemulari ea quae in aliis probes et quae maxime inter aliorum dicta mireris in aliquem usum tuum oportuna derivatione convertere, quod et nostri tam inter se quam a Graecis et Graecorum excellentes inter se saepe fecerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 2:2)
Nam cum res eadem utrobique dicta sit, illud tamen loedoria est, quod aperte adiectum exprobratumque est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 6:5)
Vigilantissimus est consul noster, qui in consulatu suo somnum non vidit, eidemque exprobranti sibi quod ad eum consulem non venisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 10:4)
Cum multa, inquit, de potu et cibatu quaesisset Avienus, unum maxime necessarium, sponte an oblitus ignoro, praetermisit, cur ieiuni magis sitiant quam esuriant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 1:2)
saevos circumspicit enses, Oblitus simulare togam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:43)
Immemor o patriae, signorum oblite tuorum, Non potes hoc caussae, miles, praestare senatus, Adsertor victo redeas ut Caesare;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:58)
Somno quam saepe gravata Deceptis vacuum manibus complexa cubile est, Atque oblita fugae quaesivit nocte maritum Nam, flamma quamvis tacitas urgente medullas, Non iuvat in toto corpus iactare cubili:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:59)
item in secundo quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios, hoc est, qualibet ratione contra nos bella susceperis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3873)
amissos obliviscere ut obliviscor iniurias tuas, Clodia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1484)

SEARCH

MENU NAVIGATION