라틴어 문장 검색

Latinorum etsi pariter accisae copiae sint, tamen supplemento vel Latium propius esse vel Volscos quam Romam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 158:1)
itaque, si videatur eis, se ex Latinis et ex Volscis populis iuventute propere excita, rediturum infesto exercitu Capuam esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspectantes necopinato adventu perculsurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 159:1)
aricinos Lanuvinosque et Veliternos Antiatibus Volscis se coniungentes ad Asturae flumen Maenius improviso adortus fudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 189:1)
placuit inde iam maiore conatu animoque ab unius expugnatione urbis ad perdomandum Latium victorem circumducere exercitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 192:1)
oppida Latina omnia et Antium ex Volscis aut vi capta aut recepta in deditionem praesidiis tenentur vestris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 196:1)
cuius principio anni legati ex Volscis Fabraterni et Lucani Romam venerunt, orantes ut in fidem reciperentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 269:2)
secutus est annus nulla re belli domive insignis, P. Plautio Proculo P. Cornelio Scapula consulibus, praeterquam quod Fregellas-Signinorum is ager, deinde Volscorum fuerat - colonia deducta et populo visceratio data a M. Flavio in funere matris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 309:1)
ceterum non posse dissimulare aegre pati civitatem Samnitium quod Fregellas ex Volscis captas dirutasque ab se restituerit Romanus populus, coloniamque in Samnitium agro imposuerint, quam coloni eorum Fregellas appellent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 325:1)
Latium deinde omne cum Sabinis et Volscis et Aequis et omni Campania et parte Etruriaeque et Picentibus et Marsis Paelignisque ac Vestinis atque Apulis, adiuncta omni ora Graecorum inferi maris a Thuriis Neapolim et Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus aut socios validos Romanis aut fractos bello invenisset hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 277:1)
Volsci Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui, incoluerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 406:3)
Sora agri Volsci fuerat, sed possederant Samnites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 3:1)
C. Laelium primo quoque tempore cum quibus venerat navibus redire in Hispaniam iussit.- Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud nescius quosdam esse qui anno insequenti captam tradiderint,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 100:3)
crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 589:1)
laeta et ipsis qui rem gessere urbis eius expugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 46:1)
coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum praefecto Agesimbroto viginti Rhodiae naves, tectae omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 531:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION