라틴어 문장 검색

Itaque in Flandriam ad ducissam Burgundiae properavit, narrans se variis fortunae fluctibus iactatam ad eius aulam veluti portum securum confugisse, dissimulans prorsus se unquam antea illic mansisse, sed tanquam iam primum se eo recepisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:13)
Ad hunc finem in diversas partes, praecipue autem in Flandriam, nonnullos secretos et industrios exploratores misit, alios quasi ad Perkinum confugissent eique adhaerere constituissent, alios autem sub variis aliis praetextibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:28)
19. Invaluerat opinio quod Robertus Cliffordus (qui iam factus erat veluti delator regis) etiam ab initio fuisset emissarius et explorator regis, et quod in Flandriam confugisset non sine regis notitia et consensu.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 19:1)
Similiter et Perkinus metuebat sibi ab auxiliis a rege celeriter mittendis, ideoque constituit ultimas suas vires experiri ad oppidum expugnandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:9)
Verum statim omnes anguli excussi, tamque sedula facta est inquisitio, ut redire compulsus esset, et ad domum de Bethleem, dictam prioratum de Shine (qui asyli privilegio gaudebat) confugere, seque priori illius monasterii in manus tradere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 19:3)
Is vero gradus teporis si fortasse nimis subtilis et debilis fuerit, ut ad tactum percipi et deprehendi non possit, confugiendum erit ad vitra illa quae indicant constitutionem aeris calidam aut frigidam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:2)
Sin nihil hujusmodi inveniatur, habendus est pro suspecto, et ad alias instantias crucis circa hoc confugiendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 352:4)
atque idcirco ad eas confugimus cum instantiae propriae haberi non possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:4)
maeror ad eam confugit;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:17)
Verum cum tandem catenam earum connexarum inter se et confoederatarum contemplari pergat, necesse habet confugere ad providentiam et deitatem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:6)
Usque ad mortem agonizare pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
(불가타 성경, 집회서, 4장33)
et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state nunc contra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spolia confidenter ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장18)
et parant venire et occupare munitionem, in quam confugimus, et Timotheus est dux exercitus eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장11)
Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장16)
Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, et expugnabant eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION