라틴어 문장 검색

inter quae unus hostium, Latinae linguae sciens, acto ad vallum equo voce magna coniuges et agros et stipendii in dies, donec bellaretur, sestertios centenos, si quis transfugisset, Arminii nomine pollicetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장2)
sed impiger militiae et acribus ministeriis consulatum sub divo Augusto, mox expugnatis per Ciliciam Homonadensium castellis insignia triumphi adeptus, datusque rector G. Caesari Armeniam optinenti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장3)
pari fortuna legatus ac praefectus usi sunt, tribusque una die castellis expugnatis cetera terrore et alia sponte incolarum in deditionem veniebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장9)
At praesidium Legerda quod ferox iuventus clauserat non sine certamine expugnatum est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 25장1)
templum in quo se miles conglobaverat biduo obsessum expugnatumque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장11)
inde otium, donec occasione discordiae nostrae et civilium armorum expugnatis legionum hibernis etiam Gallias adfectavere, ac rursus pulsi;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 6:1)
ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:2)
nullum ab Agricola positum castellum aut vi hostium expugnatum aut pactione ac fuga desertum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 2:2)
Brigantes femina duce exurere coloniam, expugnare castra, ac nisi felicitas in socordiam vertisset, exuere iugum potuere:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 5:1)
tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania et Pannonia temeritate aut per ignaviam ducum amissi, tot militares viri cum tot cohortibus expugnati et capti;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 2:2)
sed Asprenati cuncta ex fide nuntiata, cuius cohortatione expugnata navis et interfectus quisquis ille erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장6)
transfugisse classem, in arto commeatum, adversas Gallias Hispaniasque, nihil in urbe fidum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장3)
utque cumulos super et recentia caede vestigia incessere, quasi debellatum foret, pergere Cremonam et victos in deditionem accipere aut expugnare deposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장2)
expugnatae urbis praedam ad militem, deditae ad duces pertinere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장7)
mox conversus ad singulos, num securis dolabrasque et cetera expugnandis urbibus secum attulissent, rogitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION