라틴어 문장 검색

Sed cum omnia medicamenta proprias facultates habeant, ac simplicia saepe opitulentur, saepe mixta, non alienum uidetur ante proponere et nomina et uires et mixturas eorum, qui minor ipsas nobis curationes exsequentibus mora sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 3:2)
ex passo coacta, et cum usus exigit, aceto uel uino diluta, prout ualentius aut lenius uitium est, cui medendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 5:5)
MYRMECIA autem uocantur humiliora thymio durioraque, quae radices altius exigunt maioremque dolorem mouent:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 53:1)
Thymio clauoque excissis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 54:4)
Ego nobilissima exequar.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 13:2)
At magnus cum febre uigiliaque dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 2:3)
Potest autem requiri, quid huic parti proprie uindicandum sit, quia uulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi executus sum, chirurgi sibi uindicant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 5:1)
Quae deinceps exequi adgrediar, dilatisque in aliud uolumen ossibus, in hoc cetera explicabo;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 5:6)
Ea omnia genera abscessum esse alias proposui, medicamentaque his idonea executus sum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 1:3)
Verum ut oculi multiplicem curationem etiam manus exigunt, sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte tractentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:1)
Cum uesicae uero calculique facta mentio sit, locus ipse exigere uidetur, ut subiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 4:1)
quod interdum tertio mense, interdum non ante sextum, nonnumquam exacto quoque anno fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 6:5)
nam malae cum toto osse, quod superiores dentes exigit, immobiles sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 7:7)
ab utroque latere processus duos exigunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 11:5)
ab inferiore alios deorsum uersus processus exigunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION