라틴어 문장 검색

Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum Domini, qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in eo:
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장1)
Et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines suos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장25)
Et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt et suspenderunt contra Ierusalem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장47)
Et extendit Ionathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장47)
Et quaesivit Tryphon regnare Asiae et imponere sibi diadema et extendere manum in Antiochum regem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장39)
Et vidit Tryphon quia venit cum exercitu multo et extendere in eum manus timuit
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장42)
Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장31)
Post hunc tertius illudebatur; et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장10)
Quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset, qui quaerebatur, extendens dexteram ad templum
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장32)
considerans Maccabaeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum prodigia facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout ab ipso iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장21)
et, ostenso capite iniqui Nicanoris et manu nefarii, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장32)
Si vero tertius angulus aspiciatur, qui ab viiij inchoans longitudinem latitudinemque tricenis altrinsecus numeris extendit, et hic cum prima latitudine et longitudine comparetur, triplex species multiplicitatis occurrit ita, ut ista comparatio per x litteram fiat, hique se numeri superabunt secundum paritatis factam naturaliter connexionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 1:2)
Sic etiam in numero unitas quidem, cum ipsa linearis numerus non sit, in longitudinem tamen distenti numeri principium est, et linearis numerus, cum ipse totius latitudinis expers sit, in aliud tamen spatium latitudinis extenti numeri sortitur initium.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De numero lineari 1:1)
Super unum enim et duo si tertium, id est ternarium adgregavero, senarius extenditur, secundus scilicet triangulus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:4)
Quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION