라틴어 문장 검색

pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant externa quasi vi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:23)
sed quasi naufragiis magnis multisque coortis disiactare solet magnum mare transtra cavernas antemnas prorem malos tonsasque natantis, per terrarum omnis oras fluitantia aplustra ut videantur et indicium mortalibus edant, infidi maris insidias virisque dolumque ut vitare velint, neve ullo tempore credant, subdola cum ridet placidi pellacia ponti, sic tibi si finita semel primordia quaedam constitues, aevom debebunt sparsa per omnem disiectare aestus diversi materiai, numquam in concilium ut possint compulsa coire nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:11)
iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, quando quidem grandi cibus aevo denique defit, nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam corpora conficere et plagis infesta domare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:10)
Principio externa corpus de parte necessum est, aëriis quoniam vicinum tangitur auris, tundier atque eius crebro pulsarier ictu, proptereaque fere res omnes aut corio sunt aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:3)
dulcibus enim cum πέψει societas infida.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:4)
Mirandum est huius poetae et circa nostra et circa externa sacra doctrinam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 1:1)
Cum pressus ab hoste Clauditur externis miles Romanus in oris, Effugit exiguo nocturne pericula vallo, Et subitus rapti munimine cespitis agger Praebet securos intra tentoria somnos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:63)
segetes tellus infida negabit?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:5)
Semper in externis populo communia vestro Massiliam bellis testatur fata tulisse, Comprensa est Latiis quaecunque annalibus aetas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:4)
Et nunc, ignoto si quos petis orbe triumphos, Accipe devotas externa in proelia dextras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:5)
Hac igitur regis trepidat iam Curio fama, Et quod Caesareis numquam devota iuventus Illa nimis castris, nec Rheni miles in undis Exploratus erat, Corfini captus in arce, Infidusque novis ducibus, dubiusque priori, Fas utrumque putat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:71)
secretaque rerum Hospes in externis audivit curia tectis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:5)
Procumbite terra, Infidumque caput feriendaque tendite colla.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:86)
Sceleris sed crimine nullo Externum maculant chalybem;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:36)
Quamque fuit laeto per tres infida triumphos, Tam misero Fortuna minor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION