라틴어 문장 검색

illic contumacia et certaminibus asperasset iuvenem exituque eius laetatus esset an scelere extinxisset, integris animis diiudicandum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장3)
nec illum sponte extinctum verum immisso percussore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장3)
nam ceteros manifestum ferro vel creditum est veneno aut fame extinctos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장7)
Fine anni Clutorium Priscum equitem Romanum, post celebre carmen quo Germanici suprema defleverat, pecunia donatum a Caesare, corripuit delator, obiectans aegro Druso composuisse quod, si extinctus foret, maiore praemio vulgaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 49장1)
neque tamen effugit magnae fortunae pericula.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장7)
Idem annus alio quoque luctu Caesarem adficit alterum ex geminis Drusi liberis extinguendo, neque minus morte amici.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장1)
at ille deiectis circum stipatoribus vinctoque iam filio et effusis undique Romanis ruendo in tela captivitatem haud inulta morte effugit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장9)
utque familiae ipsae iam extinctae sint, reperies qui ob similitudinem morum aliena malefacta sibi obiectari putent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장9)
quo magis socordiam eorum inridere libet qui praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis aevi memoriam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장11)
utque aliorum meditatio et labor in posterum valescit, sic Haterii canorum illud et profluens cum ipso simul extinctum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 61장4)
et illi quidem quos principium stragis in mortem adflixerat, ut tali sorte, cruciatum effugere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장6)
vos obtestor ne memoriam nostri per maerorem quam laeti retineatis, adiciendo me quoque iis qui fine egregio publica mala effugerunt.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 6장6)
Drusus deinde extinguitur, cum se miserandis alimentis, mandendo e cubili tomento, nonum ad diem detinuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장4)
Nondum is dolor exoleverat, cum de Agrippina auditum, quam interfecto Seiano spe sustentatam provixisse reor, et postquam nihil de saevitia remittebatur, voluntate extinctam, nisi si negatis alimentis adsimulatus est finis qui videretur sponte sumptus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장1)
ne Tigranes quidem, Armenia quondam potitus ac tunc reus, nomine regio supplicia civium effugit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION