라틴어 문장 검색

illic contumacia et certaminibus asperasset iuvenem exituque eius laetatus esset an scelere extinxisset, integris animis diiudicandum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장3)
nec illum sponte extinctum verum immisso percussore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장3)
id ergo fas aviae interfectricem nepotis adspicere, adloqui, eripere senatui.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장3)
nam ceteros manifestum ferro vel creditum est veneno aut fame extinctos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장7)
porro ob unius aut alterius imbecillum animum male eripi maritis consortia rerum secundarum adversarumque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장19)
Fine anni Clutorium Priscum equitem Romanum, post celebre carmen quo Germanici suprema defleverat, pecunia donatum a Caesare, corripuit delator, obiectans aegro Druso composuisse quod, si extinctus foret, maiore praemio vulgaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 49장1)
non enim debere eripi patribus vim statuendi neque tantum maleficium impune habendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장3)
Idem annus alio quoque luctu Caesarem adficit alterum ex geminis Drusi liberis extinguendo, neque minus morte amici.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장1)
utque familiae ipsae iam extinctae sint, reperies qui ob similitudinem morum aliena malefacta sibi obiectari putent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장9)
quo magis socordiam eorum inridere libet qui praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis aevi memoriam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장11)
tum paulatim ut aquam pabulumque eriperet contrahere claustra artaque circumdare;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장4)
utque aliorum meditatio et labor in posterum valescit, sic Haterii canorum illud et profluens cum ipso simul extinctum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 61장4)
Drusus deinde extinguitur, cum se miserandis alimentis, mandendo e cubili tomento, nonum ad diem detinuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장4)
Nondum is dolor exoleverat, cum de Agrippina auditum, quam interfecto Seiano spe sustentatam provixisse reor, et postquam nihil de saevitia remittebatur, voluntate extinctam, nisi si negatis alimentis adsimulatus est finis qui videretur sponte sumptus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장1)
atque interim, tribus omnino comitantibus - id repente solitudinis erat - spatium urbis pedibus emensa, vehiculo, quo purgamenta hortorum eripiuntur, Ostiensem viam intrat nulla cuiusquam misericordia quia flagitiorum deformitas praevalebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION