라틴어 문장 검색

Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens, aerea quem obliquum rota transiit, aut gravis ictu seminecem liquit saxo lacerumque viator;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:10)
Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis exussit foede puppes, et classe subegit amissa socios ignotae linquere terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 31:9)
Aeneas maesto defixus lumina voltu ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat eventus animo secum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:1)
Quidve petunt animae, vel quo discrimine ripas hae linquunt, illae remis vada livida verrunt?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:11)
dehinc summa cacumina linquunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:21)
Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum quae potui infelix, quae memet in omnia verti, vincor ab Aenea.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:14)
Illa autem attollit stridentis anguibus alas Cocytique petit sedem, supera ardua linquens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:15)
Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, fratris Tiburti dictam cognomine gentem, Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus, et primam ante aciem densa inter tela feruntur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 29:1)
ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto descendunt centauri, Homolen Othrymque nivalem linquentes cursu rapido;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 29:2)
Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis mille rapit populos, vertunt felicia Baccho Massica qui rastris et quos de collibus altis Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta aequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi accola Volturni, pariterque Saticulus asper Oscorumque manus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 33:1)
Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est inque salutatam linquo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:22)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 16:1)
Tune illa senectae sera meae requies, potuisti linquere solam, crudelis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:6)
Pandarus ut fuso germanum corpore cernit et quo sit fortuna loco, qui casus agat res, portam vi magna converso cardine torquet, obnixus latis umeris, multosque suorum moenibus exclusos duro in certamine linquit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:3)
num linquere castra hortati sumus aut vitam committere ventis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION